Content-Type: text/html; charset=UTF-8

L'appétibilité ou la convenance


"Vous voulez peut-être savoir [...] si l'essence du bien est dans l'appétibilité ou dans la convenance ?"
Le Mariage forcé, sc. IV

La question avait été traitée dans les mêmes termes au sein de la Philosophia moralis seu ethica (Paris, 1659) de D. Petrus a Sancto Joseph :

Quid sit bonum ?
Quaeritur quomodo bonum definiatur. Respondeo Aristotelem I. Ethic. Cap. I docere ex sententia veterum, bonum illud esse, quod omnia appetunt.
[…]
Quo loco adverte, praeditam definitionem plerumque judicari imperfectam, etiam ab autoribus qui eam admittunt, quia non sumitur ab essentia boni, sed a quadam illius proprietate. Non enim ideo est res bona, quia appetitur ; ac proinde appetibilitas suponit bonitatem et consequitur illam ; et quia res non appetitur nisi quia est conveniens et accommodata appetenti, hinc sit ut ratio formalis et essentialis boni consistere videatur in convenientia et congruitate. Quare bonum melius definitur, id quod cuique conveniens est, quam id quod omnia appetunt ;
Dici tamen potest, etsi convenientia spectet ad essentiam boni et appetibilitas sit tantum quaedam illius proprietas, praedictam definitionem non solum tradi per appetibilitatem, sed etiam aliquomodo per convenientiam.
(p. 13-14)




Sommaire | Index | Accès rédacteurs